라틴어 문장 검색

et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid victis patiendum censeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 210:2)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:2)
vicit tamen sententia ut mitterentur coloni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 367:1)
earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 385:1)
tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:1)
nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 457:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
haud magno certamine hostes victi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 584:2)
mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:2)
eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis quae ceperant funduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 633:3)
alii haud dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 646:2)
omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 46:2)
minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION