라틴어 문장 검색

quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud ' dextrae', quam in manum convenire?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10310)
cum lacrimas oculis ivturna profudit totum iungendum 'cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit', ne videatur diverso tempore et lacrimare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1541)
effundit pectore questus hoc est cum dolore, ut ait funditque preces rex pectore ab imo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7801)
Semel utraque parte trajecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra, ea veniat in sinistram, quam dextra continuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:1)
de qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, ut tunsae pectora palmis, et 'tusus', ut non obtusa adeo gestamus pectora Poeni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4802)
nec dextra valet cum dixisset 'clipeo', non subiunxit gladium, sed dextram, ut ostenderet, eum nec se armis tegendo, nec hostem telis petendo valuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8041)
sed qui legunt 'pectore' de Accio translatum adfirmant, qui ait in Clytemestra de Aiace in pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat Iovis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 447)
QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis et quasi gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 2:1)
Quae corpus complexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque viroque, huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concreto in sanguine verrens plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:7)
cur dextrae ivngere dextram maiorum enim haec fuerat salutatio, cuius rei αἴτιον, id est causam Varro, Callimachum secutus, exposuit, adserens omnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4081)
Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:14)
illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:1)
Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:3)
Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:20)
dextra mihi deus sic dictum est, ut in manibus Mars ipse viri, ut non alium sibi putet deum esse sacrilegus, quam dextram et fortitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7731)

SEARCH

MENU NAVIGATION