라틴어 문장 검색

post hoc me docuit melimela rubere minorem ad lunam delecta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.17)
etiam novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo beneflcio vincti sunt, nolle abs te se honore superari.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:6)
mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 4:2)
iam adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:1)
sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 1:2)
nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 4:2)
ego, cum existimem nihil arti oratoriae alienum, sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si negligas, non sit maioribus locus, demittere me non recusabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 6:1)
non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:4)
his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scicntia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 24:1)
nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 36:1)
sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 46:3)
et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:4)
parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:1)
pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 53:2)
nos docuimus, ex nobis audiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 74:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION