라틴어 문장 검색

Tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:3)
tum levis calamos et rasae hastilia virgae fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 16:2)
Et dubitant homines serere atque inpendere curam quid maiora sequar?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:4)
Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:1)
Interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:18)
at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:9)
Quam procul aut molli succedere saepius umbrae videris aut summas carpentem ignavius herbas extremamque sequi aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:9)
verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:21)
redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem, cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:12)
ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:3)
nequiquam thalamo gravis hastas et calami spicula Cnosii vitabis strepitumque et celerem sequi Aiacem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 156)
tandem desine matrem tempestiva sequi viro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 234)
iam te sequetur (currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos), iam proterva fronte petet Lalage maritum dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari, Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 55)
linquenda tellus et domus et placens uxor neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 144)
crescentem sequitur cura pecuniam maiorumque fames.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 167)

SEARCH

MENU NAVIGATION