라틴어 문장 검색

Ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:13)
Quodsi componere magnis parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:7)
cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:2)
inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:8)
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:11)
Minimo tamen occidit ille vulnere, non alte percusso corde sagitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:21)
Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:20)
neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra verba minora dea, tollensque ad sidera palmas "aeternum stagno" dixit "vivatis in isto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:26)
redituram tempore parvo promittes socero:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:8)
neque enim minus impius esset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:19)
Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:1)
Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
Ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:21)
Erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet ventis alimenta adsumere quaeque parva sub inducta latuit scintilla favilla crescere et in veteres agitata resurgere vires, sic iam lentus amor, iam quem languere putares, ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION