라틴어 문장 검색

ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut confusi pedites equitesque in exitium ruamus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장4)
tribuni centurionesque et vulgus militum industria licentia, per virtutes per voluptates, ut cuique ingenium, adsciscebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장7)
sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurionibus tribunisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장2)
iamque totis castris modesti sermones, et inserentibus se centurionibus tribunisque laudari providentia ducis quod coloniam virium et opum validam robur ac sedem bello legisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장4)
vinctus praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub eodem crimine vinxissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장5)
Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장2)
modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장4)
tribuni centurionesque ambigui quod spretis melioribus deterrimi valebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장3)
Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulantes, venerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장1)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)
Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii Valentis pugnae signum et militem in armis invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장4)
separati primum, deinde addito honestae missionis lenimento, arma ad tribunos suos deferebant, donec motum a Vespasiano bellum crebresceret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장2)
legati tribunique ex moribus imperatorum severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장4)
iam tribuni praefectique, sua quisque facta extollentes, falsa vera aut maiora vero miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장7)
illuc Mucianus cum legatis tribunisque et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e Iudaico exercitu lecta decora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION