라틴어 문장 검색

earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장4)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima statim defectione inter inania belli adsumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장3)
et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장4)
Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum adversus Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis per Alpis rueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장3)
dein paenitentia et arguentibus ipsis qui suaserant, tamquam secuturus scripsit Herennio Gallo legionis primae legato, qui Bonnam obtinebat, ut arceret transitu Batavos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장7)
et opprimi poterant si hinc Hordeonius, inde Gallus, motis utrimque copiis, medios clausissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장9)
Batavi cum castris Bonnensibus propinquarent, praemisere qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장1)
motusque Bonna exercitus in coloniam Agrippinensem, adfluentibus auxiliis Gallorum, qui primo rem Romanam enixe iuvabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장8)
additus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장6)
pars cum Herennio Gallo permansit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장10)
non tulit Gallus misitque subsidio cohortem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장2)
Galli sustulerant animos, eandem ubique exercituum nostrorum fortunam rati, vulgato rumore a Sarmatis Dacisque Moesica ac Pannonica hiberna circumsederi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장3)
captam olim a Gallis urbem, sed integra Iovis sede mansisse imperium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장6)
Vocula Gallorum fraude inlectus ad hostem contendit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION