라틴어 문장 검색

"hisne gravem Priamo Phrygibusque armabis Achillem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:19)
at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
tunc vero, tunc praecipue manifestus Achilles nec servare vices nec bracchia iungere curat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:70)
"quaesitum Danais tu mittis Achillem, gratior et magno, si fas dixisse, parente et dulci Chirone mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:96)
ipsam illic matrem sprevisset Achilles, nec tamen abnuerit genero se iungere tali:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:116)
vincitur, areanis effert pudibunda tenebris Deidamia gradum, veniae nec protinus amens credit et opposito genitorem placet Achille.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:117)
"abripitur miserae permissus Achilles, i - neque enim tantos ausim revocare paratus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:132)
talia dicentem non ipse immotus Achilles solatur iuratque fidem iurataque fletu spondet et ingentes famulas captumque reversus Ilion et Phrygiae promittit munera gazae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:140)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
"iam pelago terrisque meus quaeretur Achilles, et volet ipse sequi, quid enim cunabula parvo Pelion et torvi commisimus antra magistri?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권18)
hic victo risit Thetis anxia vultu, nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles, quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권86)
indocilem quae mens detraxit Achillem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권119)
"nostri germanam, rector, Achillis - nonne vides, ut torva genas aequandaque fratri?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권145)
"hic thiasi tantum et nihil utile bellis, - hoc famam narrare doce - dumque arma parantur Dorica et alternum Mavors interfurit orbem, - cedo equidem - sit virgo pii Lycomedis Achilles."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권163)
hos inter motus pigram gemit una quietem Thessalia et geminis incusat fata querellis, quod senior Peleus nec adhuc maturus Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권180)

SEARCH

MENU NAVIGATION