라틴어 문장 검색

Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:4)
Dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:9)
quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:10)
De hinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:5)
Si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscripta est, si idem est Quirinus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:10)
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 513)
"ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est Albaque ab Ascanio condita Longa duce."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 525)
Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 27:1)
Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:2)
tantisper tutela muliebri - tanta indoles in Lavinia erat - res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:3)
is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus - certe natum Aenea constat - abundante Lavini multitudine florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:1)
inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:1)
Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 44:1)
huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION