라틴어 문장 검색

postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum qui aderant oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 136:1)
nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse ut quem vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 150:1)
quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:5)
haec sentit Perseus, etsi non dicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 181:1)
haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:2)
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 240:1)
erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 241:2)
et quoniam maiorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 250:2)
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 253:1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)
Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 271:1)
haec super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 277:1)
his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab Roma renuntiarent, venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 278:1)
hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION