라틴어 문장 검색

quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 371:1)
praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 417:1)
postquam lux certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 143:1)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
eo die Scipio, C. Laelio cum sociis navalibus urbem custodire iusso, ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 669:1)
quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium verius quam in militiam ablegari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 137:3)
ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 278:3)
itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem - duae sunt haud multum inter se distantes - confugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 96:1)
cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 232:2)
ad vos vestramque fidem supplices confugimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 264:1)
oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 194:1)
Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 197:1)
metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 277:1)
quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION