라틴어 문장 검색

Ac, ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe servi in dominum benignitatem, cum ipse a domino puniretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:2)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
Beneficium dando accepit qui digno dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:1)
Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:10)
sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:3)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 21:1)
Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus observa­tionibus meruerit auxilia deorum, quantus illi cerimoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 13:2)
Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in ventre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:1)
22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo, nisi secundum modum aliorum predictorum, et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.
(Magna Carta 24:1)
missusque satelles Regius, ut saevos absentia voce tyranni Corriperet famulos, quo bellum auctore moverent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:17)
et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 307)
deest enim 'adfligam'. aeole] sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine incipiebant, et erat honoratius si nomen ipsius ante praeferrent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 659)
et bene Iuno sic pollicetur, quasi Aeolo beneficium ante non concesserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7110)

SEARCH

MENU NAVIGATION