라틴어 문장 검색

Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:9)
Etsi enim probabiliter iudicabat concilium Franciae magna cautione usurum ne regem in bellum contra haeredem regni proximum coniicerent, tamen oblitus fuerat Carolum a viris e concilio primariis minime regi, sed a quorundam virorum ignobiliorum consiliis pendere, qui illud maxime spectarent, sibique et honori et gratiae futurum putabant, si senatores fortes viderentur et animosa, licet perniciosa, consilia impellerent, qualia nemo e potentioribus aut prudentioribus dare aut auderet aut vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:17)
Sed quoad contractum Maximiliani ipsius, duriores sustinebat partes Caroles, cum nihil adducere posset, nisi quod contractus ille sine consensu domini capitalis, Caroli scilicet (cuius pupilla et vasalla erat, atque ipse erga eam parentis loco), initus esset, ideoque ob defectum huiusce consensus prorsus irritus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:10)
Soliti certe erant Burgundi subditos se bonos et fideles duci suo praestare, utcunque eos Maximilianus nuper in intemperiem quandam coniecerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:5)
Sub hoc neutralitatis et tractatus praetextu ad Brugas profectus est, a magistratibus Brugarum petens ut in urbem ei pacifice ingredi liceret cum comitatu tali armatorum qualis dignitati suae conveniret, quos eo plures secum adducere par est ob securitatem suam in loco ubi omnia armis strepebant, simul etiam eis intimans se multa habere magni prorsus momenti quae cum illis communicaret in commodum ipsorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:4)
Inter caeteros autem memoratur Richardus Thomas merito celebratus ob cohortes pulcherrimas quas adduxit e Wallia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:2)
Neque etiam potuisset aliquis per diuturnum cum eo conversationem aut familiaritatem plene coniicere aut detegere quis esset, solum siquidem tam crebro mutabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:6)
quae postquam cum eo collocuta esset, eum in conspectum Perkini adduxit, cum quo sermones crebro conseruit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:14)
Itaque consultissimum existimavit in iudicum adducere praecipuos aliquos ex conuratis in Anglia, unde et malignos humores in Anglia expurgaret et spes in Flandria ebullientes redderet tepidiores.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:2)
Possunt autem casus innumeri huius generis adduci.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:7)
Perkinus autem cum satis splendido comitatu, tam eorum quos ipse adduxerat quam eorum quos rex ei advorsum miserat, ingressus est cubiculum ibi rex assiderat, et ad regem accedens, seque aliquantum incurvans eum amplexurus, retro se aliquot passus recepit, atque voce clara (ut a praesentibus omnibus exaudiretur) tali declaratione usus est:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 15:3)
Hoc ei prius in more fuerat, verum nunc, praeterquam quod erat aetate provectior minusque periculorum appetens propter diutinam fruitionem regni, tempus eius generis fuit ut varia periculorum facies, diversae naturae, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni, secundum vetus illud Indorum emblema in rebus tam tumidis, manum in medium vesicae imponere, ut neutrum latus insurgeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:11)
Sed cum male armati essent et sub ducibus imperitis, neque ab equitatu aut tormentis instructi, absque difficultate magna devicti et in fugam coniecti sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:12)
Adeo ut quis coniicere posset ulula ubi esset ex congregatione avium, aliis irridentibus, mirantibus aliis, aliis execrantibus, aliis os eius et gestus curiose intuentibus ut materiam sermonum captarent, in tantum ut falsus ille honor quo tamdiu gavisus esset abunde repensus fuerit contemptu et contumelia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:5)
Neque enim eo tempore coniicere erat ex novis aliquibus examinationibus aut incarcerationibus aliquem alium, praeter eos qui iam pridem innotuerant, detectum aut accusatum fuisse, etsi regis animus abditus hoc ipsum in dubio diu reliquisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION