라틴어 문장 검색

et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 192:2)
Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:1)
intentos deinde hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:2)
pars militum portarum stationes firmant, pars corona 8 vallum cingunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:2)
non murus nec vallum sed armati armatis obstant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 304:2)
consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:2)
et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:3)
nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 498:2)
vallum fossamque, ingentis utrumque operis, per tantum spatii duxerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 50:2)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:2)
inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta et a procursationibus, quae multae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 222:1)
ibi tribuni militum non loco, castris ante capto, non praemunito vallo quo receptus esset, -non deorum saltem, si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 415:1)
itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 23:1)
quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION