라틴어 문장 검색

sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum, quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque quam tui adventus remedia medicabuntur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 9:1)
at si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum ultro 3 squalens ulcus aperimus, quod in nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de neglegentia fetet, iam tamen nihil de superbia tumet, noveris volo non, ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi, namque ut is, qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur, ita nobiscum qui eadem deo fuerit confessus absolvitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 3:1)
namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium, sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:3)
quin ipse avidae trux navita cumbae interius steriles ripas et adusta subibit litora, ne puero dura ascendisse facultas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus83)
"an, rabido iubeat si Thessala cantu, ibitis et Scythicis quotiens medicata venenis Colchis aget, trepido pallebunt Tartara motu:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권212)
Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum liuor adurit edax.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.7)
Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis semper, sic hedera tempora uincta feras - aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 61)
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 85:1)
novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 232:1)
) Quaeso advenienti morbo medicari iube:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 266)
Medicari amicus quin properas ?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2273)
ego istum lepide medicabo metum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1116)
haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장20)
Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장18)
quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto, nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur carbunculus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION