라틴어 문장 검색

praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 122:1)
is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter popularis tam honorati, spem nactus per sororem quolibet inpelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 238:1)
invisitati namque antea alienigenis nec videre ipsi advenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 585:1)
nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripum committere aperto mari se audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 239:1)
adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 156:2)
receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 236:2)
praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 237:3)
cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 239:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 273:1)
Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 685:1)
auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 701:1)
advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 707:1)
alibi praedo alibi praedae vindex cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 499:2)
Congrio ptati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes, date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION