라틴어 문장 검색

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:1)
Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:13)
cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, id rursum caeli rellatum templa receptant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:4)
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:5)
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>, donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:2)
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arva nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:4)
apparet divum numen sedesque quietae, quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens violat semper[que] innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:6)
sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
Denique in aethere non arbor, non aequore in alto nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:3)
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
iamne vides igitur quam puncto tempore imago aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:5)
primum res multas esse necessest unde fluens volvat varius se fluctus odorum, et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:2)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat atque exossato ciet omni pectore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:18)
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, qui princeps vitae rationem invenit eam quae nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION