라틴어 문장 검색

Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
Cuius affectus et motus in speculo nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter expressimus.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:24)
Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:25)
quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:26)
Amicitia igitur ipsa virtus est qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur unum de pluribus.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:28)
Patiamur tamen ut propter quamdam quae in affectibus sentitur similitudinem, etiam illae amicitiae quae verae non sunt, amicitiae nuncupentur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:38)
Tunc, motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et accenditur unus ab altero, et conflantur in unum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:1)
Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi aestimentur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:17)
Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:18)
inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:21)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Dic nunc, rogo te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:11)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION