라틴어 문장 검색

venit Apollinea longas Concordia lauro nexa comas, placidi numen opusque ducis, haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum binaque cum populis regna coisse suis et lare communi soceros generosque receptos,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권58)
hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis apta requirebam, quaeque cavenda forent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권149)
sceptra gener socero rapta Superbus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권391)
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum Tisamenique patri Callirhoesque viro . Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:3)
Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideli Coniuge , quam Talai Tyndareique gener :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:1)
Ut duo diversis sub eodem vindice caesi Vulneribus , Nessus Dexamenique gener :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:4)
Utque sua Macareus , sic potiare tua . Vel videas , quod iam cum flammae cuncta tenerent, Hectoreus patria vidit ab arce puer . Sanguine probra luas , ut avo genitore creatus , Per facinus soror est cui sua facta parens . Ossibus inque tuis teli genus haereat illud , Traditur Icarii quo cecidisse gener . Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, Sic tibi claudatur pollice vocis iter . Aut ut Anaxarchus , pila minuaris in alta , Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 26:1)
non hospes ab hospite tutus, non socer a genero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:13)
Saepe pater dixit "generum mihi, filia, debes," saepe pater dixit "debes mihi nata, nepotes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:9)
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:6)
Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis aerias ausus iactatis ire per auras, praeferrer cunctis certe gener.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:6)
gaudent generumque salutant auxiliumque domus servatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:2)
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:9)
inquit, non potes invitae Cereris gener esse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:5)
neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION