라틴어 문장 검색

Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:4)
Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς, in qua, cum de multo Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:1)
Quod ne adfirmem potius quam probem, ipsa Aristotelis verba ponam ex libro quem de poetis secundo subscripsit, in quo de Euripide loquens sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:2)
Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:2)
Dicas ergo velim, quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:8)
Quod aeque in cibi varietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:2)
Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:3)
Ut enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:3)
Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:2)
Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXV1)
Nullos esse deos, inane caelum Adfirmat Segius:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXI1)
Versus scribere posse te disertos Adfirmas, Laberi:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIV1)
sed qui legunt 'pectore' de Accio translatum adfirmant, qui ait in Clytemestra de Aiace in pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat Iovis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 447)
nam rabiam dici adfirmant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2004)
sane 'tegmine' multi antique dictum asserunt, quia tegimentum dici debere affirmant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2756)

SEARCH

MENU NAVIGATION