라틴어 문장 검색

parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 272:2)
coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 495:1)
haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 647:1)
id vero ita accendit animos ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 150:2)
iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 186:1)
ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 405:2)
Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi velle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 414:1)
pugnatum procul porta Collina est totius viribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia misericordiaque militem accendebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 104:1)
L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 392:1)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 142:2)
dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum novoque exercitu militem celavit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 325:1)
Ogulniis, qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 67:2)
et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet militum animos, per vallum, per fossas inruperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 261:1)
interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION