라틴어 문장 검색

Philomelae an Medeae an Clytemestrae?
(아풀레이우스, 변명 76:6)
an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri?
(아풀레이우스, 변명 77:2)
postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
(아풀레이우스, 변명 78:1)
At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum testato descripseris:
(아풀레이우스, 변명 81:1)
fors fuat an ne sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam.
(아풀레이우스, 변명 90:2)
an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(아풀레이우스, 변명 94:4)
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret?
(아풀레이우스, 변명 100:7)
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret?
(아풀레이우스, 변명 100:9)
o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.
(아풀레이우스, 변명 100:10)
an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret?
(아풀레이우스, 변명 100:11)
ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam.
(아풀레이우스, 변명 101:6)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
an etiam de ingenio pauca uultis?
(아풀레이우스, 플로리다 16:5)
An non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram?
(아풀레이우스, 플로리다 16:37)
an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue?
(아풀레이우스, 플로리다 18:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION