라틴어 문장 검색

ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:8)
nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 5:3)
Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:3)
quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 8:2)
delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:2)
cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso iudice delectus Martis iniquus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 617)
cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 152:2)
in his quoque certum studiorum facere delectum nemo dissuaserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:1)
delectus enim rerum agendus est et pondera singulorum examinanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 167:2)
nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:3)
verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:1)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
Bucar ex praefectis regis, vir acer et inpiger, ad id delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 437:1)
Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:2)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION