라틴어 문장 검색

si deserta Noti, fontem si quaerere Nili, Aethiopum medios penetrassent vela vapores.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:94)
ducis impetus undas vincebat celeres, et pax a fonte profecta cum Rheni crescebat aquis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:108)
omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri, unius incursu tremuit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:115)
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae auri fonte lavant:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:181)
quae sic aurifero Pactoli fonte tumescit Lydia, cum domitis adparuit Euhius Indis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:38)
tua copia vicit fontem Hermi tactumque Midae pluviamque Tonantis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:113)
Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 7:2)
Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate aliqua de-merenda erit, quo patientins moretur cum viro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 8:2)
Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:1)
Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen dulces, utique perducendos in villam censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:1)
quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret - eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:5)
quippe crebris fontibus abundat solum, quod est maxime praedictis generibus salutare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:4)
Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:1)
qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:4)
Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato, ponitur iuxta fontem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION