라틴어 문장 검색

iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:1)
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 274:1)
nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 279:1)
pluribus simul locis aries admovebatur, et cum quaterentur muri, nihil adversus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 53:3)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 362:3)
dein cum eo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 363:1)
arietibus muros quatiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 53:2)
deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:3)
et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 76:1)
duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 352:1)
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 695:1)
adibo hunc, quem quidem ego hodie faciam hic arietem Phrixi, itaque tondebo auro usque ad vivam cutem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 37)
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 260)
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 219)

SEARCH

MENU NAVIGATION