라틴어 문장 검색

in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 525:2)
nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea assignabatur, per omnem vitam exercuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 533:1)
ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 618:1)
censoribus deinde postulantibus ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur attribueretur, vectigal annuum decretum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 557:1)
moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 329:2)
concors et e re publica censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 99:1)
iam pecuniam tantam habere ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum quod ex metallis regiis capiat vectigal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 130:1)
erat opinio post censuram minus compotem fuisse sui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 297:3)
et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 359:2)
viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:4)
ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:2)
petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, T. Sempronius Gracchus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 151:2)
in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 171:1)
naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 22:1)
omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 345:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION