라틴어 문장 검색

Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi Non apposuisse ut liquido possim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 325)
illa sacramenti donatrix mensa eademque custos fida sui martyris adposita servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro, pascit item sanctis Tibricolas dapibus, mira loci pietas et prompta precantibus ara spes hominum placida prosperitate iuvat, hic corruptelis animique et corporis aeger oravi quotiens stratus, opem merui, quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos, conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus posse dedit, quod quis postulet, adnuere, ipsa, illas animae exuvias quae continet intus, aedicula argento fulgurat ex solido, praefixit tabulas dives manus aequore levi candentes, recavum quale nitet speculum, nec Pariis contenta aditus obducere saxis addidit ornando clara talenta operi, mane salutatum concurritur:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.46)
Mulier tune apposuisti hunc?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 48)
Cedo cuium puerum hic apposuisti?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 474)
At istos rastros interea tamen Appone:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 153)
coena dubia apponitur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 268)
illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:21)
Huius odorato radices incoque Baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:11)
quid sit futurum cras, fuge quaerere et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas, donec virenti canities abest morosa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 94)
fertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undique desectam et insani leonis vim stomacho adposuisse nostro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 163)
iam te sequetur (currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos), iam proterva fronte petet Lalage maritum dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari, Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 55)
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, excepto quod non simul esses, cetera laetus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1022)
"des nummos, excepta nihil te si fuga laedit :"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 210)
leporem venator ut alta in nive sectetur, positum sic tangere nolit, cantat et adponit 'meus est amor huic similis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:23)
haec populos, haec magnos formula reges, excepto sapiente, tenet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION