라틴어 문장 검색

Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:3)
maximeque ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione.3)
nulla, propter festinationem, vi admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 19:4)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
tum id, quod pingue est, semel iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:1)
Si vitium in angusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille potius aptatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:1)
non quo alia in ejusmodi casu curatio sit admovenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 19:2)
tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 2:3)
cui rei protinus intervalla quoque foraminum aptata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 4:6)
Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:181)
veteri post obruta morbo corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:9)
dulcior hic sane cunctis prudensque movendi iuris et admoto qui temperet omnia fumo, fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:207)
quis magis enodes laterum detorqueat arcus, quis voci digitos, oculos quis moribus aptet?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:211)
o si non cupidis essem praereptus ab astris, exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis impia diversis aptarem membra quadrigis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:161)
succurrere velis, exhaurire fretum, varios aptare rudentes omnibus et docti iussi parere magistri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:94)

SEARCH

MENU NAVIGATION