라틴어 문장 검색

Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis Et cuius laxas arca flagellat opes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXX2)
'Septem milia debeo Secundo, Phoebo quattuor, undecim Phileto, Et quadrans mihi nullus est in arca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV2)
Unus saepe tibi tota denarius arca Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo, Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo, Sed si quis nimio pene superbus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LI1)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti Ex opibus tantis, quas gravis arca premit, Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLI1)
' A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII3)
At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII2)
Callidus effracta nummos fur auferet arca, Prosternet patrios impia flamma lares:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII1)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
Superba densis arca palleat nummis, Centum explicentur paginae Kalendarum, Iurabit heres, te nihil reliquisse, Supraque pluteum te iacente vel saxum, Fartus papyro dum tibi torus crescit, Flentes superbus basiabit eunuchos;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV7)
Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III9)
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti, Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XV3)
unde et arca et arx dictae, quasi res secretae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2622)
aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7277)
inachus acrisivsque patres Danae, Acrisii regis Argivorum filia, postquam est a Iove vitiata, pater eam intra arcam inclusam praecipitavit in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3721)

SEARCH

MENU NAVIGATION