라틴어 문장 검색

Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
Indeque ipsam turrim destruunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:8)
Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:5)
enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit.
(아풀레이우스, 변명 48:6)
nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius tegit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:51)
Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:6)
"confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:35)
"Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:42)
"Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam indidem sese datura praecipitem;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:128)
"Sed turris prorumpit in vocem subitam, et Quid te inquit Praecipitem, o misella, quaeris extinguere?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:130)
"Sic turris illa prospicua vaticinationis munus explicuit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:154)
cuius tuba titubant arces inimicae,
(ARCHIPOETA, IX6)
quae dum turres erigit more Giganteo,
(ARCHIPOETA, IX37)

SEARCH

MENU NAVIGATION