라틴어 문장 검색

a Corintho Quinctius Anticyram traiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 510:1)
T. Quinctius Flamininus cos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha2)
ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quinctius Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha4)
initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 2:2)
pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 15:1)
concilio dimisso Quinctius, tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 17:1)
et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 26:1)
ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius movit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 29:3)
Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 41:1)
Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 54:1)
ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 64:1)
Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 96:1)
in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 101:1)
Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 110:1)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION