라틴어 문장 검색

haec nihil est quod non adsequatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:4)
sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur, inveniretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:2)
Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 176:1)
illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam [ut ceterarum] Crasso detulisse.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:5)
vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:5)
Quid enim est Vargula adsecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige muscas"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:2)
neque tamen ullam adsequor laudem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:5)
ex quo etiam illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:5)
in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:1)
et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:2)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)
neque vero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 38:3)
neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:2)
nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:3)
ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION