라틴어 문장 검색

Verum fatuus ille populus audierat Flammockum dicere Cantium nunquam fuisse subiugatum, atque Cantianos fuisse homines inter Anglos in libertate asserenda accerrimos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:9)
Ita ut homines quod expectabant non reperientes multa desiderarent et maiore in dubio essent quam prius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:15)
Cum vero aetate provectior esset, interpretari potius quis debeat eum proculdubio castum insigniter fuisse, utpote qui omnia in una foemina coniuncta desideraret quo affectus suos ab amoribus vagis contineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:22)
Postremo etiam petendum videtur (ne forte quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo quod nobis asserere necesse sit (si modo nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi aut sententiam ferendi sibi jus permissum putent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:15)
Circa ea vero quae ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quae desiderantur proponamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:1)
Etenim etiam as nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem, pertinere putavimus, ne quis arbitretur levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse, atque esse illa quae desideramus ac prensamus tanquam votis similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:4)
atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:7)
Istam vero judicii suspensionem non est quod exhorreat quispiam, in doctrina quae non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse, asserit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:9)
Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:3)
Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:2)
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae vulgo asseruntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:1)
Verum haec, licet bene observata, tamen non evincunt prorsus quod ille asserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:11)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION