라틴어 문장 검색

item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장1)
alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72611)
Statimque rex: " Quis est, inquit, in atrio? ". Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장4)
"utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권70)

SEARCH

MENU NAVIGATION