라틴어 문장 검색

Unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit, et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte compacto transgressus, in suis regionibus requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:1)
Super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens, facile visitur Persa:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 79:1)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
'O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:25)
quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit.
(아풀레이우스, 변명 21:2)
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
quamcumque orationem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero:
(아풀레이우스, 변명 93:5)
quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:15)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
"Tunc illa capite quassato Abi inquit Fatue, qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua totiugis iam diebus ne fumus quidem visus est ullus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:31)
"Et conversa Philodespotum requirit actorem:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:44)
"conclamant ignem, requirunt saxa, parvulos ad exitium mulieris hortantur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:55)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
"iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:8)
ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur:
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION