라틴어 문장 검색

Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:3)
Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:3)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:2)
Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:5)
O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:3)
Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:3)
Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:2)
Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:1)
tempus nos avidum devorat et chaos.
(세네카, Troades 415:1)
huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:2)
plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:7)
iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita scriptam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION