라틴어 문장 검색

Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장25)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장2)
7 Desiderat quoque propriam animadversionem in febribus pestilentiae casus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장1)
Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장9)
Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt ii, qui inter epulantes eos conlocarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장59)
Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장11)
curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장20)
In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장7)
Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장3)
Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장173)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장31)
Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장1)
At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장31)
Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장211)
itaque nullam novam curationem desiderat, animadversionem tantummodo hanc habet necessariam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION