-
hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem socer eloquens ultro in familiam patriciam adscivit, licet illi ad hoc, ut sileam de genere vel censu, aetas venustas pudor patrocinarentur.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:1)
-
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
-
isset per avitas tibi stilus noster curules, patricias nihilominus infulas enumeraturus;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:3)
-
quousque tua te Taionnacus patriciae stirpis lassabit agricolam?
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:3)
-
"duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus, clarus de gente Latina est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus c nostro posuit cognomina caelo, hunc egomet tota quondam - tibi dulce - pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam34)
-
hinc parvus inter pignora curiae contentus artae lumine purpurae crescis, sed immensos labores indole patricia secutus.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum14)
-
his placidos genitor mores largumque nitorem monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque, quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima patricias intrare fores, hos pube sub ipsa, si modo prona bonis invicti Caesaris adsint numina, Romulei limen pulsare senatus.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten23)
-
sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit, primaque patricia clausit vestigia luna.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii11)
-
arma probator monstrasti Saliis praesagumque aethera certi auguribus;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum60)
-
sensit manifesto numine ductos adfore, quos nexis ambagibus augur Apollo portendi generos, vultu fallente ferarum, ediderat.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권166)
-
tum plurima versat pessimum in dubiis augur timor.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권3)
-
quo carmine dignam, quo satis ore tuis famam virtutibus addam, augur amate deis?
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권43)
-
"illic augur ego et mecum quicumque parati insanire manu."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권281)
-
Iamque et fatidici mens expugnata fatiscit auguris;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권76)
-
Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)