라틴어 문장 검색

pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 127:2)
has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 703:1)
in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 703:2)
similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, eo magis quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 704:1)
auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 747:1)
tantundem auri atque argenti in eo triumpho praelatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 509:2)
per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens in aerarium rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 36:1)
omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:2)
metalla quoque auri atque argenti non exerceri, ferri et aeris permitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 352:1)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
quibus cum denuntiasset ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per civitates cohortes dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 404:1)
qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustrorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis absumptum efficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 490:2)
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 32)
et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3136)
Quaenam ballaena meum voravit vidulum, aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 679)

SEARCH

MENU NAVIGATION