라틴어 문장 검색

sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda.
(아풀레이우스, 플로리다 20:12)
quae autem maior laus aut certior.
(아풀레이우스, 플로리다 20:13)
"Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus I frater meus sub istis oculis miser iugulatus est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:20)
"neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:11)
"hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclari pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:8)
"At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:7)
digni sunt prae ceteris laude singulari.
(ARCHIPOETA, IV82)
laudibus aeternum nullus negat esse Salernum;
(ARCHIPOETA, VI3)
omnes extollunt te laudibus undique claris.
(ARCHIPOETA, VI32)
laudes tibi canimus,
(ARCHIPOETA, VII7)
claris dignum laudibus
(ARCHIPOETA, VII50)
de cuius me laudibus pudet esse mutum.
(ARCHIPOETA, IX16)
ut de Christo domini digna laude canam,
(ARCHIPOETA, IX30)

SEARCH

MENU NAVIGATION