라틴어 문장 검색

vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si cives congenitos concludat moenibus unis urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2212)
aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri demittunt geminas sociata foramina nares, ut bibat inlecebras male conciliata voluptas quas pigmentato meretrix iacit inproba crine?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 184)
"carcer Christicolis gradus coronae est, carcer provehit ad superna caeli, carcer conciliat Deum beatis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.12)
Dum id efficias quod cupis, Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 112)
nuncubi meam Benignitatem sensisti in te claudier?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2139)
prodi, male conciliate.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 48)
Exeo ergo ut pace conciliem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 57)
Laches, et diligentiam vestram et benignitatem Novi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 228)
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 7:4)
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:3)
satis superque me benignitas tua ditavit, haud paravero quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 19)
habes enim ea quae novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:2)
ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 12:2)
benignitas autem late patet.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:1)
tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION