라틴어 문장 검색

luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:4)
qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:4)
est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam invenerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:2)
Namque ista subita me iubet benignitas Vigilare, facias ne mea culpa lucrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis fidelis.5)
vereor tamen ne modum excedat, quem benignitas eius - illuc enim unde coepi revertor - solet non tenere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:2)
rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:3)
Circa me tantum benignitate nimia modum excessit, nisi quod tamen poetis mentiri licet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 6:1)
Habebit hic portus, et iam habet nomen auctoris, eritque vel maxime salutaris;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:4)
hoc laudabile hoc salutare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 2:2)
Saluta paulisper, quo sit tibi iucundius salutari;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:2)
Quid enim honestius culpa benignitatis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:2)
Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito aliquantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 6:1)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud se tantum benignitate mira frequentat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION