라틴어 문장 검색

tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Fiunt enim tremuli graves pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:2)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:49)
nec Graecia moerens Tot laceros artus Pisaea flevit in aula.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:72)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
peraguntque cadavera partem Caedis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:92)
Congesta recepit Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:96)
nec iam alveus amnem, Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:100)
totos cum sanguine dissipat artus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:40)
Et quas immissi traxerunt vincula ferri, Has prohibent iungi conserta cadavera puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:37)
Tum vulnere multo Effugientem animam lassos collegit in artus, Membraque contendit toto, quicumque manebat, Sanguine, et hostilem, defectis robore membris, Insiluit, solo nociturus pondere, puppim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:62)
Nec prohibere valent obtritis ossibus artus, Quo minus aera sonent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION