라틴어 문장 검색

dumque deos vocat et de funere caro hoc superesse putat, videt ipsum in pulvere paene calcatum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권140)
Quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod deo vivis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:4)
Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:10)
nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas non continuimus universas horremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 11:1)
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 342)
Ego edepol illam mediam diruptam velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 531)
Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 323)
illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 324)
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 14)
cave dirumpatis, quaeso, sinite transigi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS66)
Id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장9)
cum enim linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장92)
deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장96)
In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis calcetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장17)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION