라틴어 문장 검색

Paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret . . . pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:6)
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:1)
. . . Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario mimo canticum extorsit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:7)
Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:8)
Nam et comoedos inquit emeram, sed malui illos Atellaniam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:25)
Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:7)
in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:15)
Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius intellegebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:4)
Haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:1)
Agnoscere haec potestis, cantare quae solemus:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX3)
Tunc chorus ignotum modo reducto canticum Insonuit, cuius haec fuit sententia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.12)
Equester ordo stultum errorem intellegit Magnoque risu canticum repeti iubet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.17)
Plausus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis desunt:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:1)
Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice aliquo docente, sed amore qui magister est optimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 4:1)
Canto carmina versibus minutis, his olim quibus et meus Catullus et Calvus veteresque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION