라틴어 문장 검색

"Sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili vectura sorores hic mihi sistat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권48)
"At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent."
(아풀레이우스, 변신, 5권52)
"Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et, Quid inquit Vos miseris lamentationibus nequicquam effligitis?"
(아풀레이우스, 변신, 5권53)
"Quo protenus perpetrato sorores egregiae domum redeuntes, iamque gliscentis invidiae felle flagrantes multa secum sermonibus mutuis perstrepebant:"
(아풀레이우스, 변신, 5권63)
"Vidisti, soror, quanta in domo iacent et qualia monilia, quae praenitent vestes, quae splendicant gemmae, quantum praeterea passim calcatur aurum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권69)
"Et tu quidem, soror, videris, quam patienti vel potius servili - dicam enim libere quod sentio - haec per feras animo:"
(아풀레이우스, 변신, 5권77)
"Sciet se non ancillas sed sorores habere maiores:"
(아풀레이우스, 변신, 5권85)
"Ae sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem."
(아풀레이우스, 변신, 5권88)
"iam mucrone destricta iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권101)
"Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권103)
"Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae ima- ginis tuae redde saltem conspectum sororum."
(아풀레이우스, 변신, 5권106)
"At illae incunctatae statim conferto vestigio domum penetrant, complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thesaurumque penitus abditae fraudis vultu laeto tegentes sic adulant:"
(아풀레이우스, 변신, 5권114)
"Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum;"
(아풀레이우스, 변신, 5권121)
"Quid, soror, dicimus de tam monstruoso fatuae illius mendacio?"
(아풀레이우스, 변신, 5권131)
"Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire;"
(아풀레이우스, 변신, 5권134)

SEARCH

MENU NAVIGATION