라틴어 문장 검색

cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 106:3)
Aeque notat Romulum perisse solis defectione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 30:3)
Cum divus Claudius et divum Augustum sanguine contingat nec minus divam Augustam aviam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit 'ferventia rapa vorare,' censeo uti divus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit, eamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:17)
Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 6:11)
ne tu pusilli animi es et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris, quia Romuli casam nosti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:2)
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:1)
nec non, qui tripodas movet, frater virginis asperae, cedet Castore cum suo Pollux caestibus aptior.
(세네카, 메데아 2:7)
prodesse miseris, supplices fido lare protegere, solum hoc Colchico regno extuli, decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, praesidia Achivae gentis et prolem deum, servasse memet, munus est Orpheus meum, qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, geminum que numen Castor et Pollux meum est satique Borea quique trans Pontum quoque summota Lynceus lumine inmisso videt, omnesque Minyae:
(세네카, 메데아 4:46)
tu criminis auctor nutritus duro, Romule, lacte lupae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 612)
quod si vera meae comitarent castra puellae, non mihi sat magnus Castoris iret equus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 710)
quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri, quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a3)
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, hic victor pugnis, ille futurus equis, inter quos Helene nudis capere arma papillis fertur nec fratres erubuisse deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 144)
hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni, quattuor hinc albos Romulus egit equos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 117)
Romulus excubias decreuit in otia solui atque intermissa castra silere tuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 446)
"quam nisi defendes, murorum Romulus augur ire Palatinas non bene uidit auis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 624)

SEARCH

MENU NAVIGATION