라틴어 문장 검색

Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro civitatis, et [0419B] iterum trans pontem hospitandi gratia in brachio maris in muratis aedificiis secessit, universum populum admonens, ut pacifici essent, et sine seditione necessaria emerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:3)
Quod dux benigne annuit, ac trajecto flumine, alio in littore in pratis Cappadociae, ipse et universus populus castris positis commorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:5)
Eadem siquidem die, qua castra moverunt, Rufinel applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:2)
Dux vero et qui cum eo erant, interea Nicaeam urbem [0422C] adierunt, quo ipse dux primum obsidionem, ante majorem portam urbis positis castris, constituit fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:3)
Wernerus de Greis castro, miles irreprehensibilis in arte bellica, Eustachius, frater praedicti ducis Godefridi, cum Baldewino fratre eorum, viro clarissimo, et bello invictissimo, pariter in ordine consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:8)
Castus quoque de Berdeiz civitate, Gebardus de Roselon civitate, Giselbertus de Treva, unus de principibus Burgundiae, Oliverus de castro Jussi, miles audax et pugnax, Achar de Motinerla, candidus capite, Reimboldus, comes de Oringis civitate, quo non alter valentior, Lodowicus de Monzons, mirabilis in opere militari, filius comitis Dirici de Monthiliart, Dudo de Cons, rufus capite, bello doctissimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:6)
Promiserant enim juramento nihil de regno imperatoris, non castra, [0427D] non civitates, nisi ex ejus voluntate aut dono, retinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:5)
Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos [0429C] navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadjutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:1)
Jam sic turbine sedato belli, et Christianis captivis ab urbe restitutis, Turcisque in deditionem imperatoris susceptis et transmissis, exercitus Dei viventis hanc diem in magno gaudio et exsultatione ibidem in castris exegit, quia pro spe illis adhuc omnia contingebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:13)
Biduo autem communi agmine gradientes per juga montium, et angustas fauces viarum, decreverunt tanti exercitus divisionem fieri [0434C] ut liberius et spatiosius in castris populus habitaret, sicque divisus, plenius escis et pabulo equorum abundaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:2)
Hac ergo divisione facta, Boemundus cum omni exercitu suo in vallem Dogorganhi, quae [0434D] a modernis Ozellis nuncupatur, hospitandi gratia circumquaque sociis in gramine diffusis, circa horam nonam descendit, ut alimentis, caeterisque necessariis, in locis, aptis rivis et pratis, castra locarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:6)
Nec mora, nec requies ulla caedendi et expugnandi exercitum, ac discurrendi [0435A] per castra fuit, aliis sagittis transfixis, aliis gladio detruncatis, nonnullis a tam crudeli hoste captivatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:2)
Turci, cum principe suo Solymano magis ac magis invalescentes fortiter irrumpunt in castra, sagittis et corneo arcu ferientes et mortificantes pedites, peregrinos, puellas, mulieres, parvulos ac senes, nulli parcentes aetati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:8)
Cum sic afficerentur fidelium greges, et Boemundi virtus jam minus resistere valeret, eo quod ex improviso [0435C] in se suosque armis exutos irruissent, jamque ad quatuor millia de exercitu Christianorum in manu hostili cecidissent, nuntius per abrupta montium sine mora equo transvolat, quousque ad castra ducis tristis et exhaustus spiritu venit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:1)
Turci quidem castra nostra irruperunt, et per vallem, quae dicitur Ozellis vel terribilis, descendentes ad vallem Degorganhi peregrinos trucidare non cessant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION