라틴어 문장 검색

mussabat tacito medicina timore, quippe patentia cum totiens ardentia morbis lumina versarent oculorum expertia somno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:5)
Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 26:1)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
siquidem medicinae atque divinationum consociatae sunt disciplinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 5:2)
Ubi est illa in his casibus Homeri cautio?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:2)
defessa iacebant Corpora, mussabat tacio medicina timore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 13:6)
Dicas ergo velim, quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:8)
Obsecutus es, inquit, Eustathi, dialecticae, ego medicinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 33:2)
Si dicto meo addubitaveris, medicinae contemplator effectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:3)
Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:2)
ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:4)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
dumque nimis iam putria membra recidit, Excessit medicina modum, nimiumque secuta est, Qua morbi duxere, manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:52)
O medicina gravis!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION