라틴어 문장 검색

IN praefato autem proelio, quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quiddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti, si referatur, fore proficuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].2)
HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.2)
Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:11)
"Dies autem," inquiens, "septimus erit celebrior et sanctior, nullumque seruile opus fiet in eo" ;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:2)
Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:7)
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 124)
huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 133)
uos celebrem cantate deum pecorique uocate uoce:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 148)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
Sed tristem mortis demonstret littera causam atque haec in celebri carmina fronte notet:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 212)
Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet certatim sanctis laetus uterque focis;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1016)
Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 43:2)
eo nulla pugna memorabilis fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 534:3)
in Aequis nihil deinde memorabile actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 34:1)
Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION